Hermannus Contractus

De sanctissima Trinitate

1. Benedictio
trinae unitati,
simplici deitati
semper omnifaria :
2a. Parenti,
cui sempiternalis
stat identitas,
sempiternitas
iatriel mira;
2b. Par verbo,
quod coessentiva
sapientia,
vere veritas
exsplendet viva.
3a. Tibi et, amborum
voluntas,
pneuma, et suavitas;
tu beatitudo sancta,
sanctitas es exstantiva.
3b. Tres omnium genus
bonorum
generalissimum,
ὢν, ens, nobis ex quo vita
stillat, amor et sophia.
4a. Optima veraque
aeternitas,
aeterna et optima
veritas,
vera aeternaque
bonitas.
    Wahre und selige Ewigkeit!
Ewige und selige Wahrheit!
Wahre, ewige Seligkeit!
4b. Odium, falsitas
morsque cedant,
figuram tuam nobis
explicet
usia, ratio,
caritas.
5a. Fons, in quo sunt, vivunt,
quorum umbras mortales
expetunt,
vitae deliciae,
decus, sotheria,
regnuin, virtus,
victoria.
5b. Fac tuos supplices
tuae dilectionis
compotes,
effuga daemones,
orbem christianum,
ω ϗαὶ ἂλφα,
magnifica.
6a. Pater, El, Eloi,
Eloe, Elion,
Ia, Sadai,
lux, Samain,
tu Eie, rex
Sabaoth, ineffabilis,
Adonai,
tuum nos plasma
conserva.
6b. Proles Emmanuel,
mire niirabilis,
summe consul,
Deus fortis,
Dominus iustus,
futuri pater saeculi,
princeps pacis,
Iesu Messia,
nos salva.
   
 
 
Almighty God,
True God,
Father of eternal life,
Creator of the world,
Jesus Messiah
Save us!
7a. Spiritus timoris
pietatis,
scientiae,
fortitudinis,
consilii,
iniellectus
ac sapientiae,
nos illustra,
unge, sanctifica.
7b. Simplex trinitatis
tu unitas,
unitatis
trina deitas,
purga culpas,
aegros sana,
hostes pacitica,
solve vincla,
pelle pericula.
8. Ac te sitientes
pio vultu saties
paceque aeterna
in Ierusalem superna.


Galina Ustvolskaya found the Russian translation of this sequence in "Monuments of Mediaeval Latin Literature from the tenth to twelfth centuries" (Nauka, Moscow 1972) and used the highlighted parts in her Symphonies Nos. 2—4.



© 2009—2017 ustvolskaya.org
When using any materials from this site, please provide a credit and a link to its original location.